Hľadaný výraz: Dt 10,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. 2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. 3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.

1

mail   print   facebook   twitter